- AETNA
- I.AETNACaeli et Terrae filia, quam cum compressisset Iuppiter, Palicos Deos peperisse scribunt. Servius in illud Aen. l. 9. v. 585.---- Pinguis ubi et placabilis ara Palici.II.AETNAmons Siciliae, prius Inesius appellatus, uti tradit Volaterranus; perpetuô igne terribilis. et quandoque globos igneos longe emittens. Virg. Georg. l. 1. v. 471.---- Quoties Cyclopum effervere in agrosVidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam.Flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa!Circa radices amoenissimus est multis fontibus et fruticibus. Sub hoc monte Iuppiter Gigantes fulmine percussos deiecit, ut Poetae fabulantur. Quare autem Aetna flammas evomat, Trogus l. 4. c. 1. explicat his verbis, Siciliae terra est cavernosa, et sistulosa, quo fit ut ventorum flatibus pateat, unde ignis concipitur, intrinsecus sulpur habet et bitumen, ubi ventus per spiramenta cavernarion incubuit, dite luctatus concipit ignem, sic Aetne durat incendium, Motus ergo ventorum causa incendii est. Haec ille. Ovid. Met. l. 15. v. 340.Nec, quae sulfureis ardet Fornacibus, AetnaIgnea semper erit, neque enim fruit ignea semper.Nam sive est animal tellus, et vivit, habetqueSpiramenta locis flammam exbalantia multis;Spirandi mutare vias, quotiensque movetur,Has finire potest, illas aperire cavernas:Sive leves imis venti cohibentur in antris;Saxaque cum saxis, et habentem semina flammaeMateriem iactant, ea concipit ictibus ignem; etc.Caelestem columnam eam vocat Pindarus; hodie Italis monte Gibello. Gall. le mont Gibel, dictur. Aetna, inquit Bochartus, vel attuna; caminus, fornax; vel Aetuna; caligo. Primae orrginationi favent haec Poetarum loca. Virg. Aen. l. 3. v. 579.---- Ingentemque insuper AetnamImpositam ruptis flammam exspirare caminis.Claud. Mar. Vict. l. 2.Non aliter quam dum ruptis saeva Aetna caminisEgerit immistis stridentia sulfura flammis.Hos caminos Graeci ἰπνοὺς vocant. Schol. Aristoph. in Vesp. ἰπνος κυρίως ὁ κάμινος, adducitque Aeschylum, qui cum relatu ad Aetnam,Ι᾿πνούμενος ῥίζαισιν Αἰτν᾿ας´κις ὑπὸ.Posterius Etymon firmate videtur Lucretius l. 6. v. 690.Funditque ardorem longe, lateque favillamDiffert, et crassâ volvit caligine caelum.Vide doctissimum auctorem Geogr. Sacr. l. 1. c. 28. p. 579. cum Leandro Alberti, descr. Siciliae, p. 36. et seqq. edit. Venetae. 1581. Aetnam pulcherrime descripsit Corn. Severus. Optime autem Virgilius et brevissime Aen. l. 3. v. 571.---- ---- Horrificis iuxia tonat Aetna ruinis,Interdumque atram prorumpit ad aethera nubemTurbine fumantem piceô, et candente favillâ;Attollitque globos flammarum, et sidera lambit;Interdum scopulos, avulsaque viscera montisErigit eructans, liquefactaque saxa sub aurasCum gemitu glomerat, fundoque exestuat imô.Super hunc montem ignem simul et nivem videas; ad latera, hinc vineas, inde silvas. De Nive Silius l. 14. v. 67.Summô cana iugô cobibet (mirabile dictu)Vicinam flammis glaciem, aeternôque rigoreArdentes horrent scopuli; Stat vertice celsiCollis hiems, calidâque nivem tegit atra favillâ.Claudian. l. 1. de Rapt. Proserp.Sed, quamvis nimiô fervens exuberat aestu,Scit nivihus servare sidem, pariterque favillis.Durescit glacies tanti secura vaporis,Arcanô defensa gelu, fumôque sideliLambit contiguas innoxia flamma pruinas.Incendia huius montis frequentia, sed inprimis terribilia fuerunt A. C. 1536. 1566. et 1579. Sic 1669. 4. Fluvios igneos eructavit, quamplurimis in vicinia locis vastitate illatâ, praesertim in agro Catanensi, ubi 15. castra cremata sunt. De eius variis incendiis vide porro Cluverium, Bembum, Nat. Comitem, l. 17. et 30. Est etiam civitas Siciliae ad radices Aetnae sita, Inessum prius dicta, ab Hierone condita. Steph. vulgo Centorbe. Leandro Atorno. Mascali autem Fazello. Populi Aenenses. Ponitur Aenaeus venatur pro inutili. Aetnaeus Cantharus pro ingenti. Item Aetnaeus, cognomen Vulcani. Aetnaeos lacus habet Ovid. de Ponto Eleg. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.